monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 6 > sectio 60 > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 69
Centesimo septimo: Exsurge, gloria mea . Quod dicitis in Latino non esse, recte in isto Psalmo non habet: quia nec apud Hebraeos, nec apud ullum Interpretum reperitur: sed habetur in quinquagesimo sexto Psalmo , de quo mihi videtur a quodam in istum locum esse translatum. In eodem: Mihi alienigenae amici facti sunt . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis ὑπεῖάγησαν, hoc est, subditi sunt. Sed hoc in quinquagesimo nono scriptum est: in praesenti autem ita apud omnes invenimus Translatores, ἐμοὶ ἀλλόφυλοι ἐφιλίασαν, id est, amici facti sunt. Quod Hebraice dicitur ETHROE.